1 Macc 5

1Et factum est, ut audierunt Gentes in circuitu quia ædificatum est altare, et sanctuarium sicut prius, iratæ sunt valde: 2et cogitabant tollere genus Iacob, qui erant inter eos, et cœperunt occidere de populo, et persequi. 3Et debellabat Iudas filios Esau in Idumæa, et eos, qui erant in Acrabathane: quia circumsedebant Israelitas, et percussit eos plaga magna. 4Et recordatus est malitiam filiorum Bean, qui erant populo in laqueum et in scandalum, insidiantes ei in via. 5Et conclusi sunt ab eo in turribus, et applicuit ad eos, et anathematizavit eos, et incendit turres eorum igni cum omnibus, qui in eis erant. 6Et transivit ad filios Ammon, et invenit manum fortem, et populum copiosum, et Timotheum ducem ipsorum: 7et commisit cum eis prælia multa, et contriti sunt in conspectu eorum, et percussit eos: 8et cepit Gazer civitatem, et filias eius, et reversus est in Iudæam. 9Et congregatæ sunt gentes, quæ sunt in Galaad adversus Israelitas, qui erant in finibus eorum ut tollerent eos: et fugerunt in Datheman munitionem, 10et miserunt litteras ad Iudam, et fratres eius, dicentes: Congregatæ sunt adversum nos gentes per circuitum, ut nos auferant: 11et parant venire, et occupare munitionem, in quam confugimus: et Timotheus est dux exercitus eorum. 12Nunc ergo veni, et eripe nos de manibus eorum, quia cecidit multitudo de nobis. 13Et omnes fratres nostri, qui erant in locis Tubin, interfecti sunt: et captivas duxerunt uxores eorum, et natos, et spolia, et peremerunt illic fere mille viros. 14Et adhuc epistolæ legebantur, et ecce alii nuncii venerunt de Galilæa conscissis tunicis, nunciantes secundum verba hæc: 15dicentes: Convenisse adversum se a Ptolemaida, et Tyro, et Sidone: et repleta est omnis Galilæa alienigenis, ut nos consumant. 16Ut audivit autem Iudas, et populus, sermones istos, convenit ecclesia magna cogitare quid facerent fratribus suis, qui in tribulatione erant, et expugnabantur ab eis. 17Dixitque Iudas Simoni fratri suo: Elige tibi viros, et vade, et libera fratres tuos in Galilæa: ego autem, et frater meus Ionathas ibimus in Galaaditim. 18Et reliquit Iosephum filium Zachariæ, et Azariam duces populi cum residuo exercitu in Iudæa ad custodiam: 19et præcepit illis, dicens: Præestote populo huic: et nolite bellum committere adversum gentes, donec revertamur. 20Et partiti sunt Simoni viri tria millia, ut iret in Galilæam: Iudæ autem octo millia in Galaaditim. 21Et abiit Simon in Galilæam, et commisit prælia multa cum gentibus: et contritæ sunt gentes a facie eius, et persecutus est eos usque ad portam 22Ptolemaidis: et ceciderunt de gentibus fere tria millia virorum, et accepit spolia eorum, 23et assumpsit eos, qui erant in Galilæa, et in Arbatis cum uxoribus, et natis, et omnibus quæ erant illis, et adduxit in Iudæam cum lætitia magna. 24Et Iudas Machabæus, et Ionathas frater eius transierunt Iordanem, et abierunt viam trium dierum per desertum. 25Et occurrerunt eis Nabuthæi, et susceperunt eos pacifice, et narraverunt eis omnia, quæ acciderant fratribus eorum in Galaaditide, 26et quia multi ex eis comprehensi sunt in Barasa, et Bosor, et in Alimis, et in Casphor, et Mageth, et Carnaim: hæ omnes civitates munitæ, et magnæ. 27Sed et in ceteris civitatibus Galaaditidis tenentur comprehensi, et in crastinum constituerunt admovere exercitum civitatibus his, et comprehendere, et tollere eos in una die. 28Et convertit Iudas, et exercitus eius, viam in desertum Bosor repente, et occupavit civitatem: et occidit omnem masculum in ore gladii, et accepit omnia spolia eorum, et succendit eam igni. 29Et surrexerunt inde nocte, et ibant usque ad munitionem. 30Et factum est diluculo, cum elevassent oculos suos, ecce populus multus, cuius non erat numerus, portantes scalas, et machinas ut comprehenderent munitionem, et expugnarent eos. 31Et vidit Iudas, quia cœpit bellum, et clamor belli ascendit ad cælum sicut tuba, et clamor magnus de civitate: 32et dixit exercitui suo: Pugnate hodie pro fratribus vestris. 33Et venit tribus ordinibus post eos, et exclamaverunt tubis, et clamaverunt in oratione. 34Et cognoverunt castra Timothei quia Machabæus est, et refugerunt a facie eius: et percusserunt eos plaga magna. Et ceciderunt ex eis in die illa fere octo millia virorum. 35Et divertit Iudas in Maspha, et expugnavit, et cepit eam: et occidit omnem masculum eius, et sumpsit spolia eius, et succendit eam igni. 36Inde perrexit, et cepit Casbon, et Mageth, et Bosor, et reliquas civitates Galaaditidis. 37Post hæc autem verba congregavit Timotheus exercitum alium, et castra posuit contra Raphon trans torrentem. 38Et misit Iudas speculari exercitum: et renunciaverunt ei, dicentes: Quia convenerunt ad eum omnes gentes, quæ in circuitu nostro sunt, exercitus multus nimis: 39et Arabas conduxerunt in auxilium sibi, et castra posuerunt trans torrentem, parati ad te venire in prælium. Et abiit Iudas obviam illis. 40Et ait Timotheus principibus exercitus sui: Cum appropinquaverit Iudas, et exercitus eius ad torrentem aquæ: si transierit ad nos prior, non poterimus sustinere eum: quia potens poterit adversum nos. 41Si vero timuerit transire, et posuerit castra extra flumen, transfretamus ad eos, et poterimus adversus illum. 42Ut autem appropinquavit Iudas ad torrentem aquæ, statuit scribas populi secus torrentem, et mandavit eis, dicens: Neminem hominem reliqueritis: sed veniant omnes in prælium. 43Et transfretavit ad illos prior, et omnis populus post eum, et contritæ sunt omnes gentes a facie eorum, et proiecerunt arma sua, et fugerunt ad fanum, quod erat in Carnaim. 44Et occupavit ipsam civitatem, et fanum succendit igni cum omnibus, qui erant in ipso: et oppressa est Carnaim, et non potuit sustinere contra faciem Iudæ. 45Et congregavit Iudas universos Israelitas, qui erant in Galaaditide, a minimo usque ad maximum, et uxores eorum, et natos, et exercitum magnum valde ut venirent in terram Iuda. 46Et venerunt usque Ephron: et hæc civitas magna in ingressu posita, munita valde, et non erat declinare ab ea dextera vel sinistra, sed per mediam iter erat. 47Et incluserunt se qui erant in civitate, et obstruxerunt portas lapidibus: et misit ad eos Iudas verbis pacificis, 48dicens: Transeamus per terram vestram, ut eamus in terram nostram: et nemo vobis nocebit: tantum pedibus transibimus. Et nolebant eis aperire. 49Et præcepit Iudas prædicare in castris, ut applicarent unusquisque in quo erat loco. 50Et applicuerunt se viri virtutis: et oppugnavit civitatem illam tota die, et tota nocte, et tradita est civitas in manu eius: 51et peremerunt omnem masculum in ore gladii, et eradicavit eam, et accepit spolia eius, et transivit per totam civitatem super interfectos. 52Et transgressi sunt Iordanem in campo magno, contra faciem Bethsan. 53Et erat Iudas congregans extremos, et exhortabatur populum per totam viam, donec venirent in terram Iuda: 54et ascenderunt in montem Sion cum lætitia, et gaudio, et obtulerunt holocausta, quod nemo ex eis cecidisset donec reverterentur in pace. 55Et in diebus, quibus erat Iudas, et Ionathas in terra Galaad, et Simon frater eius in Galilæa contra faciem Ptolemaidis, 56audivit Iosephus Zachariæ filius, et Azarias princeps virtutis, res bene gestas, et prælia quæ facta sunt, 57et dixit: Faciamus et ipsi nobis nomen, et eamus pugnare adversus gentes quæ in circuitu nostro sunt. 58Et præcepit his, qui erant in exercitu suo, et abierunt Iamniam. 59Et exivit Gorgias de civitate, et viri eius obviam illis in pugnam. 60Et fugati sunt Iosephus, et Azarias usque in fines Iudææ: et ceciderunt illo die de populo Israel ad duo millia viri, et facta est fuga magna in populo: 61quia non audierunt Iudam, et fratres eius, existimantes fortiter se facturos. 62Ipsi autem non erant de semine virorum illorum, per quos salus facta est in Israel. 63Et viri Iuda magnificati sunt valde in conspectu omnis Israel, et gentium omnium ubi audiebatur nomen eorum. 64Et convenerunt ad eos fausta acclamantes. 65Et exivit Iudas, et fratres eius, et expugnabant filios Esau in terra, quæ ad Austrum est, et percussit Chebron et filias eius: et muros eius, et turres succendit igni in circuitu. 66Et movit castra ut iret in terram alienigenarum, et perambulabat Samariam. 67In die illa ceciderunt sacerdotes in bello, dum volunt fortiter facere, dum sine consilio exeunt in prælium. 68Et declinavit Iudas in Azotum in terram alienigenarum, et diruit aras eorum, et sculptilia deorum ipsorum succendit igni: et cepit spolia civitatum, et reversus est in terram Iuda.
Copyright information for VulgCC